dimarts, 29 d’octubre del 2013

De mensis Novembris sessione


Sessione frequente cum sodalibus Danis peracta conventiculum posterum circuli Latini Ficariensis die Lunae XI Novembris hora sexta in taberna Lutetia fiet. Hac in sessione Caesaris fragmentum quod de Druidibus Gallicis versatur (De Bello Gallico VI 13-14) et legemus et commentabimus.

Si vultis una cum nobis non tantum sermones legere et explanare, sed etiam ridere et frui, venite omnes qui Latinitatem fovetis!

dilluns, 14 d’octubre del 2013

De sessione praeterita

 
Ecce participes sessionis praeteritae et Gerundenses et Dani. Gratias vobis agimus, dilectissimi sodales! :-)


divendres, 11 d’octubre del 2013

De mensis Octobris sessione

Proxima sessio circuli latini ficariensis fiet die Lunae XIV octobris non apud Ficarienses, sed apud Gerundenses, in caupona ante cathedralis scalas. Aderunt etiam sodales Dani, qui per Cataloniam hos dies iter faciunt. Venite Latine loquentes!

dissabte, 11 de maig del 2013

divendres, 19 d’abril del 2013

Recensio sessionis Aprilis 2013

Argumenta quae tractavimus in novissimo conventu Ficarensi habito martis die 16 mensis aprilis in cafea Paris

Convenimus Albinus, Radulfus Georgiusque ac tres unum circulum iam perfecimus. Quicumque trium ternas peras contulit: alia Linguae dictionarium Latinae, alia quemdam de eiusdem historia linguae librum, alia de oratoria libellum conferebat.

Primum Georgius de libro suo enarravit. Is est opus in Hispania editum cuius auctor fuit illustrissimus studiorum universitatis Monacensis doctor Wilfried Stroh, homo vehementissimi sermonis qui plurimos Academiae Vivarium Novum conventus frequentavit. Res quae praecipue in eo tractantur ad linguae Latinae historiam brevem sed iucundam pertinent abque ovo usque ad mala explanatam, ubi ‘mala’ hic ad usum quoque linguae Latinae hodiernum refert.

Radulfus plurima documenta ex Academiae ‘Vivarium Novum’ paginis interretialibus deprompta exposuit. Inter ea unum quod ad linguae Latinae institutionem pertinet conscriptumque in fascismi Italici temporibus. Ab Radulfi sententia ea res docendi doctrinae fascistae plena erat, ex quo argumento collegimus quam facile esse ex Rei Publicae legibus instrumentisque pravas doctrinas in disciplinis edocendis immiscere.

De rebus Iaponicis etiam sermocinati sumus eo quod Georgii filius ex Iapone nuper reversus est. Mores eius gentis animique mirabiles esse a nobis putantur. Post alteri belli nundani cladem denuo plurima aedificia more Americano extructa sunt. Maior pars eorum vitam solitariam valdeque in opera versam gerunt. Lepidi vero cum peregrinis se monstrant continuo ridentes cum ex alienigenorum metu eos ita se gerere nescires. Quam implicata scriptura Iaponica esse mirifice commentatur. Sunt enim tria aut quattuor genera signorum apud eos ut peregrinis aliorum nationum inintelligibilem quamquam scripturam in viis monumentisque conscriptam faciant. Itaque omnes peregrini in Iapone fere scripturae inscii sunt, id est, ut nunc dicitur ‘analphabetici’.

Haec et alia sermoncinantes tempus amoenissimum, suave Zephiro cum veris halitis spirante, gavisi sunt tria membra tam conspicui Latini circuli Ficarensis. Cum iam singuli participes binas cervisias sumerent, castra moverunt, inter se ipsos valedixerunt domumque reverterunt.

Omnibus ergo convocamus ad insequentem sessionem et ad nobiscum iucundissimum tempus fruendum Latine loquendo.

Scripsit Georgius Torensis

dissabte, 23 de març del 2013

Sessio mensis Aprilis

Nouam sessionem agemus die Martis XVI mensis Aprilis hora sexta in taberna Ficariensi quae Lutetia appellatur. Frequentiores uenite!
Quis plus scire vult scribat ad circulus(ad)latinitatis.com.

dimarts, 26 de febrer del 2013

De mensis Martii sessione

Post dies nonnullos uentosos nouam sessionem agemus die Lunae IV mensis Martii hora sexta in taberna Ficariensi quae Lutetia appellatur. Venite, uenite omnes qui Latine loquimini!

dilluns, 18 de febrer del 2013

Recensio sessionis februarii a Georgio composita

Sessio habita die Lunae undecimo febrarii anno bismillesimo decimo tertio in cafea Paris in villa ficarensi. Sunt participes circuli ficariensis qui interveniunt tres: Radulfus et Albinus et Georgius.
Ecce participes tres: Georgius et Radulfus et Albinus

De rebus diversis locuti sumus, parecipue de nuntio hodierno quem Pontifex Romanus Benedictus XVI edidit, quod erat desiderium suum renuntiare ministerio suo proximo die vigesimo octavo hora octava. Albinus – cum tribus cervisiis super tabulam – affirmat quod praeteritus pontifex qui renuntiavit fuit ante sex saeculos: ille autem annum exactum non meminit. Nos interrogamus qua de causa Pontifex renuntiaverit: id est quod ille aetate provectus est an ille animum non habet ad durum Sancti Sedis ministerium exercendum? Adhuc tan novus est nuntius ut nesciamus quae rationes ad dimissionem Sancrum Patrem deduxerunt. (Postea scimus nuntium Latine ab eo prolatum esse!!!)

Deinde de “jubilatione” loquimur. Albinus arguit alterum nomen ad hoc Latine significandum (hoc verbum in lingua Latina non est) sed memoria eum fefellit. Aliqua locutio cum verbo “rudo” aut “rude”.(Postea in domo meo consultavi dictionarium invenitque locutionem quemdam “rudem mittere aut accipere” significando tempus finis laborandi. Haec locutio reffert ad diem in quo gladiator accipiebat rudem (gladium ex ligno factum) tamquam finem muneris eius, scilicet si vivus esset!!!.). Indicamus propositum nostrum pro sessionibus advenientibus ut conferamus ullum linguae Latinae dictionarium ad nostros lapsos erroresque emendandos.

Sermo noster ad novam pelliculam convertit nuper prolatam in cinematographis Miserrimi (“Els miserables”), Georgius asseverat quod pellicula ista duo exempla maximi momenti dat: alterum Jean Valjean ut exemplum viri veri Christiani – conversio et proximi amore causa mors), alterum iuvenes res novas cupientes qui moriuntur pro Rei Publicae libertate. Duae veritates qui adhuc vigere possint in temporibus hodiernis convulsis et sine meta.

Radulfus consignavit laborem suum secundum quem instruxit cum aliis adulescentibus argumenta quaedam plurimas materias tractanta ut in interetialibus paginis consultari possent.

Soluta pro tribus cervisiis cauponi pecunia eximus fores ubi habentes alios sermones consignamus novam Latinitatus vivae sessionem ad primum Lunae diem invevientis mensis martii ad quam omnes Linguae Latinae cultores convocamus.

Optime valeatis

diumenge, 13 de gener del 2013

De anni novi sessione


Incipiamus novum annum latine loquendo! Die Lunae XIV Ianuarii hora sexta in taberna Lutetia circulus latinus Ficariensis fiet. Venite nobiscum locutum!