dimarts, 28 de gener del 2014

Recensio Circuli Ficarennsis sessionis die 20 mensis Ianuarii habitae

 
Propositum sessionis erat extruere inter nos comentaria de ea epistula a Seneca conscripta ad Lucilium III, XXVII, quae ante conventum nobis legenda fuisset.
Eius titulus in versione Hispanica, quam Laurentiu Riber (LORENZO RIBER “Obras completas de Lucio Anneo Séneca”, Ed. Aguilar, Madrid 1943) conscripsit, est “De la virtud proviene la verdadera bienaventuranza”.

Dividimus epistulam in diversas partes ex quibus extulimus sive commetarii sive quaestiones responsaque.

Pars prima. Auctor in animo suo se ipsum tam aegrum esse quam amicum suum affirmat sed cum eo colloqui de animi aegritudinis remediis vult. Ea remedia quae sibi ipsi consuluerit cum amico suo sibi communicanda sunt.

Commentarii: Seneca tractat amicum suum sicut ‘alter ego’ cum quo verba loqui potest sicut secum ipso.

Pars altera. Auctor noster se interrogat an nobis sint eadem vitia simul ac in pueritia. Exhortat enim ut ante mortem vitia nostra deponamus.

Quaestio: Quid progressi vitae nostrae in vitiis vincendis gesserunt?

Responsum: In aetate provecta, scilicet in senectute, vires non modo sunt ad vincenda vitia sed ad mitigandum. In adulescntia vitia quaedam sunt sicut ignes non cum paulo studio exstinguendi.

Pars tertia usque ad octava. De principo Stoico tractatur: tantum in virtute maximum gaudium invenire possumus eo quod eam esse bonum perpetuum in animo congestum asseverat.

In parte quarta inter nos disputamus quid significet vocabulum ‘vigiliam’ in sententia ‘in quod [gaudium perpetuum quod virtus praestat] necesse est ipse vigiliam, ipse laborem impendas’.

Comentarii. Albinus intelligens ‘vigiliam’ ut non dormire arguit doctrinam Senecae paene pravam esse. Exemplum monachorum ponit quibus precationes cantinelaeque per noctes gerendae dormire impediunt. Eo modo –asseverat- cum sine somno mens eorum debilior fiat, commodius sequuntur monachi regulas quas eis superiores imponunt. Georgius autem vocabulum ‘vigiliam’ in hac sententia ut excitatio supremum bonum sequendi intelligendam esse putat. Seneca enim Lucilio exhortat ut ad hoc gaudium pervenire festinetur cum vita brevis sit atque etiam, ut supra affirmat, necesse sit ut ‘moriantur ante vitia’. Itaque vitia delere ante mortem magnus labor est ad beatam vitam cum virtute adipiciscendam atque in eo studio parati debemus ne tempus nobis desit, id est, vigilare nobis opus est.

Deinde amicum suum excitat ut istud bonum persequatur seque festinetur quia ‘multum restat operis’, et quod est magni monmenti: hoc opus delegare non possumus.

Quae res inducit argumenta ad exemplum divitis Calvisii Sabini, qui eruditus videri cupiebat. Is verumtamen non se in litterarum studia animum proicere valebat sed servis multa pecunia emptis utebatur ad falsam eruditionem monstrandam in conviviis quae clientibus amicisque cum magna opulentia conficiebat. In eodem exemplo prosequitur auctor noster ferens Satellium Quadratum , divitum arrosorem, qui Calvisium hortatur eodem modo ut luctatur quia ei sunt quoque valentissimi servi.

Hoc exemplum indicat id quod virtutem sive sapientiae sive luctandi non emi potest. Quisque eam a suo studio ipso adipiscitur. Ab eis argumentis sequitur hoc corolarium: ‘Bona mens non emitur et, si venalis esset, non haberet emptorem’

Commentarii: Divitiae praecipue a cupiditate praedationeque congestae sunt atque in aliis casis propter hereditatem sed virtus, gaudium supremum secundum doctrinam Stoicam, tantummodo in nobis ipsis inveniri potest. Bona enim quae a virtute facta sunt tantummodo a nostris ipsis studiis adepta sunt.

Quaestio: Inter nos se suscitat parvulam contraversia: Qua de causa bona mens non emitur?

Commentarii: Emuntur eae res quae ad vivendum nobis opus est atque aliae quae non ad vivendum sed cupiditatis avaritaeque causa emuntur ab eis qui non beatam mentem sed pravam dolosamque adhibent. Aliter ea quae emuntur ac vendunt non ad animum nostrum pertinent sed ad patrimonium nostrum quod est alienum a nobis. Virtus autem in nobis se congerit et crescit in animo nostro inserta. Divitiae possunt venire et exire sed virtus semper in nobis remanet. Seneca addit quod ‘si virtus venalis esset non haberet emptorem’. Similter bonum supremum summo studio adeptum vulgus non amat quia praefert voluptates ad sensus lepidas et in eis paene omnem pecuniam suam solvit

Pars nona. In epistulae fine consilium novissimum Licilio suo dat a Epicuri doctrinam excerptum: ‘Divitiae sunt ad legem naturae composita paupertas’. Id est: ‘non qui multum habeat sed qui paucum cupiat is dives est’.

Epilogus
Binis cervisiis a singulis sumptis, mensam movemus ex caupona Ficarensi et nos valedicimus cum animo laeto usque ad sequentem conventum in quo aliquem textum eligere debemus ad commentandum.


                                                                                  Scripsit Georgius Emporitanus
 

diumenge, 12 de gener del 2014

De mensis Ianuarii sessione


Feriis Nataliciis peractis primam sessionem anni novi MMXIV agemus. Cum autem nimis cibi has ferias ederemus et magnas cum familia epulas ageremus, aliquid de Senecae simplicitate legi oportet. Itaque epistulam XXVII ad Lucilium postera in sessione commentabimus, quam invenire potestis hic.
Sessio fiet hora sexta diei Lunae XX mensis Ianuarii in taberna Ficariense, quae Lutetia appellatur.

divendres, 10 de gener del 2014

Conventus Circuli Ficarensis habitus Lunae die XIV mensis octobris

Ecce recensio sessionis mensis octobris (!) a Georgio facta, quam tardi edimus. Ignoscete nobis...

Quam pulchri sumus!!!

Circulus noster, qui assidue tribus membris constat, hoc die augi videtur in novem participes. Qua de causa? Amicus et collega noster Henricus, Danus, qui valde linguam Latinam Cathalanamque callet, nos visitavit. Cum eo quinqueque eius sodalibus – tribus viris ac duabus feminis – Gerundae, urbe immortali, in popina ad Cathedralis scalas sita convenimus. In Cathalonia degebant aliquos dies Aquis Callidis (Caldes de Malavella) morantes. Gerundam antiquam medioaevalemque perlustrare conabantur ac fessi a longa deambulatione libenter sederunt nobiscum ad loquendum bibendumque.
Henricus noster, primus eorum in linguae Latinae usu, callidum profluentemque sermonem nobis habuit. Carmina, quae Sancti Cipriani martyrium Tarracone habitum narrat, nobis monstravit. Ipse, cum sessiones circuli Latini in Dania haberentur, ex textis Latine conscriptis qui antea omnes participes legerunt comentaria ab eis fieri explanabat atque eo modo sermones eorum in concilio non devertebantur filum sequentes argumentationis ut Theseum per tenebrosum falaxque laberyntum illud Ariadnae ducebat.Tarraconem visitare in venientes dies constituerant exque ea causa carmina de urbis Tarraconis patrono ab eis lecta sunt.
Illa grex vero Latine loquens non solum de talibus gravibus rebus sermonicebatur sed etiam de rebus mundanis iucundis procacibusque ut photograma monstrat ubi Albinus laetus ridensque se praebet in medio concilio apud femina Dana quae eum intenta observat. Magister linguae Graecae qui ad Georgium sedet appelaltur etiam Geogius. Non erat tam profluens in lingua Latina quam Henricus sed valde amabiliter plurimas res de lingua Latina Graecaque in Dania institutione nobis professus est.
Laeti fuimus sessionis huius habendi causa atque omnes domum reversi sumus corde ampliore. Danis tramen capiendum erat hora octav p.m. ut Aquas Calidas revertentur et die iovis in patriam redire cogitabant Tarracone Romana a illis perlustrata.

Valediximus omnes plurima basia invicem iactantes.

dimarts, 29 d’octubre del 2013

De mensis Novembris sessione


Sessione frequente cum sodalibus Danis peracta conventiculum posterum circuli Latini Ficariensis die Lunae XI Novembris hora sexta in taberna Lutetia fiet. Hac in sessione Caesaris fragmentum quod de Druidibus Gallicis versatur (De Bello Gallico VI 13-14) et legemus et commentabimus.

Si vultis una cum nobis non tantum sermones legere et explanare, sed etiam ridere et frui, venite omnes qui Latinitatem fovetis!

dilluns, 14 d’octubre del 2013

De sessione praeterita

 
Ecce participes sessionis praeteritae et Gerundenses et Dani. Gratias vobis agimus, dilectissimi sodales! :-)


divendres, 11 d’octubre del 2013

De mensis Octobris sessione

Proxima sessio circuli latini ficariensis fiet die Lunae XIV octobris non apud Ficarienses, sed apud Gerundenses, in caupona ante cathedralis scalas. Aderunt etiam sodales Dani, qui per Cataloniam hos dies iter faciunt. Venite Latine loquentes!

dissabte, 11 de maig del 2013