divendres, 19 d’abril del 2013

Recensio sessionis Aprilis 2013

Argumenta quae tractavimus in novissimo conventu Ficarensi habito martis die 16 mensis aprilis in cafea Paris

Convenimus Albinus, Radulfus Georgiusque ac tres unum circulum iam perfecimus. Quicumque trium ternas peras contulit: alia Linguae dictionarium Latinae, alia quemdam de eiusdem historia linguae librum, alia de oratoria libellum conferebat.

Primum Georgius de libro suo enarravit. Is est opus in Hispania editum cuius auctor fuit illustrissimus studiorum universitatis Monacensis doctor Wilfried Stroh, homo vehementissimi sermonis qui plurimos Academiae Vivarium Novum conventus frequentavit. Res quae praecipue in eo tractantur ad linguae Latinae historiam brevem sed iucundam pertinent abque ovo usque ad mala explanatam, ubi ‘mala’ hic ad usum quoque linguae Latinae hodiernum refert.

Radulfus plurima documenta ex Academiae ‘Vivarium Novum’ paginis interretialibus deprompta exposuit. Inter ea unum quod ad linguae Latinae institutionem pertinet conscriptumque in fascismi Italici temporibus. Ab Radulfi sententia ea res docendi doctrinae fascistae plena erat, ex quo argumento collegimus quam facile esse ex Rei Publicae legibus instrumentisque pravas doctrinas in disciplinis edocendis immiscere.

De rebus Iaponicis etiam sermocinati sumus eo quod Georgii filius ex Iapone nuper reversus est. Mores eius gentis animique mirabiles esse a nobis putantur. Post alteri belli nundani cladem denuo plurima aedificia more Americano extructa sunt. Maior pars eorum vitam solitariam valdeque in opera versam gerunt. Lepidi vero cum peregrinis se monstrant continuo ridentes cum ex alienigenorum metu eos ita se gerere nescires. Quam implicata scriptura Iaponica esse mirifice commentatur. Sunt enim tria aut quattuor genera signorum apud eos ut peregrinis aliorum nationum inintelligibilem quamquam scripturam in viis monumentisque conscriptam faciant. Itaque omnes peregrini in Iapone fere scripturae inscii sunt, id est, ut nunc dicitur ‘analphabetici’.

Haec et alia sermoncinantes tempus amoenissimum, suave Zephiro cum veris halitis spirante, gavisi sunt tria membra tam conspicui Latini circuli Ficarensis. Cum iam singuli participes binas cervisias sumerent, castra moverunt, inter se ipsos valedixerunt domumque reverterunt.

Omnibus ergo convocamus ad insequentem sessionem et ad nobiscum iucundissimum tempus fruendum Latine loquendo.

Scripsit Georgius Torensis